Epistola ad Colossenses*

Caput 2: Versus 23

In humilitate,etc. Non intelligitur hic illa humilitas quae est virtus, sed sicut ex Graeco intelligitur, ea qua mens sentit humilia, id est utilia et terrena, id est dejectione animae, et sunt:Non ad parcendum corpori.Quia in illis observantiis multus labor est, qui est inanis, et non sunt:In honoreDei, cujus consilium, irritum dicitur, nec sanctorum, quorum fides destruitur et non sunt:Ad saturitatem carnis,quia multa subtrahunt.In superstitione,etc. Simulata est religio ut videantur vera quae falsa sunt, quae mentes in terra humiliat, ne erigantur ad superna; et obest corpori, cujus caput Christus: non in honore quia truncati capite Christo explentes sensum carnis. Sagina enim carnalis est sensus traditio humana, quia hoc dicit sufficere quod carnis tradit prudentia.
(* Traductions européennes)